

Epistola I ad Thessalonicenses*
Caput 2: Versus 19
Quae est,etc.[CHRYS.]Quanti est hoc ardoris? Nunquam pater et mater si simul essent congressi, et suum miscuissent desiderium, potuissent ostendere suum desiderium ex aequo respondens Paulo. Magis, inquit, exsulto propter vos quam propter coronam. Cogita ergo quantum sit integram adesse Ecclesiam quae a Paulo fuit plantata, et egit radices.Aut corona gloriae.Si modo gloria, quid apud verum judicem?